PRISCI Canones

PRISCI Canones
PRISCI Canones
in subscriptione Concilii Toletani II. Salvâ auctoritate priscorum Canonum: Sic appellatus est Codex Canonum Hispanicus Ecclesiae Universae, quem a Romanis accepisse Hispanos probabile est. Eum enim primo habere potuerunt ex antiqua Latina, postea etiam ex nova Dionysii Exigui versione, usque ad Martini Bracharensis Episcopi interpretationem. Quamquam non admodum verisimile sit, eos Dion ysii Exigui versionem habuisse aut recepisse, quia ea satis accurata erat, ut novâ versione Martini praefati facile supersedere potuissent. Unraque enim eôdem saeculô adornata est, nempe sexta; et Dionysii quidem Exigui paulo ante, vel sub Iustiniano Imperatore altera vero Martini, septimô annô post mortem Iustiniani, nempe A. C. 572. Etiam Antiquorum Canonum nomine venit, Concilii Bracharensis I. can. 40. Placuit, ut praecepta antiquorum Canonum, quae modo in Concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire. Item Codicis Canonum, cuius sit mentio eiusdem Concilii can. 18. et in Concilio Toletano IV. quod habitum est A. C. 733. Vide Iustellum, Praefat. Cod. Can. et Gerh. von Mastricht, Histor. Iuris. Eccl. n. 87.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • JURAMENTUM — in iudiciis et actionrbus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usûs fuit: Unde Arist. μετα θείας παραλήφεως φάσις ἀναποδεικτος, cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex.c. 18 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PILEATI Fratres — apud Catullum, Epigr. 38. v. 1. 2. Salax taberna, vosque contubernales, A pileatis nova Fratribus pila: Castor et Pollux sunt, quibus Pilea Veteres affinxêre, Philo, περὶ ἀρετῶν. Hinc et Appuleius, Miles. 10. Iunonem quidem Castor et Pollux,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”